Auxilius und Vulgarius. Quellen und Forschungen zur Geschichte des Papstthums im Anfänge des zehnten Jahrhunderts

Ernst Dümmler

 

INCIPIT LIBELLUS IN DEFENSIONEM STEPHANI EPISCOPI ET PRAEFATAE ORDINATIONIS.

 

 

Cap. I

Cap. II

Cap. III

Cap. IIII

Cap. V

Cap. VI

Cap. VII

Cap. VIII

Cap. VIIII

 

- Rodelgrimi et Guiselgardi epistola  105—106

 

 

(f. 44) Inuidia infelix, perpende, quod primum mordax tui sis ideoque teinet ipsam ad eruginis instar proprio telo uulneras, cuius obstinatio tanta est, ut quem semel odio habere coeperit, si eum uiuentem subuertere nequiuerit, mortuum dehonestare contendit.

 

            C. I Uenerabilis Stephanus episcopus, qui nuper migrauit ad dominum, cuius sanctitatis fuerit cuiusque mansuetudinis, non solum Campania, uerum etiam omnes in circuitu positae regiones optime sciunt. Sed quia mali, ut dicere coeperam, semper odio habent bonos, quidam noui aemulatores eum contra canonum instituta inthronizatum fuisse confingunt. Quapropter audiant aemuli, quia reuerentissimus Stephanus, sicut omnibus patet et neminem latet, non est de sede ad sedem nec de ciuitate ad ciuitatem translatus, sed de longo exilio longaque peregrinatione, quam per triginta fere annorum curricula passus est, non ad suam sed aliorum utilitatem translatus atque inthronizatus est. Quod qualiter fuerit, compendioso stilo prosequamur.

 

Denique cum Surrentinae praeesset ecclesiae ab impiis conciuibus apprehensus est et flagellatus et Salernum in exilium asportatus ibique per annorum spatia in custodia retentus est. Tandem aliquando Landolfus gastaldeus, qui erat cognatus eius, uix apud Uaiferium principem [1] optinere potuit, ut eum alendi gratia Suessulam deferret.

 

 

(1) Princeps Salerni 861—880.

 

 

97

 

In qua non paucis temporibus peregrinatus est cupiens quidem ad apostolorum limina * properare sed patefactis inimicorum insidiis iter arripere non ausus est. (f. 44') Destinatis tamen epistolis apostolicos patres interpellare curauit, sed nihil omnino proficere potuit, excepto quod pietatis intuitu elemosinas ei transmittebant: erat quippe rebus expoliatus. Nonne Surrentinae duitatis primates more bestiarum (a) adeo feroces existunt, ut non solum apostolica interdicta pro nihilo ducant, uerum etiam sua sponte ecclesiam ingredi paruipendant et idcirco ecclesiasticis priuari officiis uel a communione suspendi, non magnopere curant? Quod ita sit, illorum episcopium testimonium praebet, quod ecce iam per annos triginta et eo amplius episco pali regimine destitutum ac uiduatum sordet.

 

            C. II Interea Saracenis non solum Campaniam sed omnes circumquaque regiones depopulantibus capta est Suessula simulque ignibus exusta. De qua nunc domini antistes tamquam iustus Loth de incendio fugiens deuenit Neapolim, scilicet ad natale solum. Quod audiens Petrus praefectus, qui eum una cum Paschale germano suo caesum, uti iam diximus, in exilium destinauerat, egit apud Athanasium pontificem, qui tunc Neapolitani ducatus gubernacula regebat, [1] ut idem pater Stephanus procul in exilium mitteretur, alioquin ipse rebellis existeret. Quid multa ? in tantum praeualuit iniquitas, ut uir domini lacrimarum fonte rigatus parentes et notos patriamque relinquens ad Capuanam * urbem in exilium destinaretur, (f. 45) Saracenorum quoque innumerabilis multitudo terra marique discurrens uillis pariterque oppidis captis simulque exustis et habitatoribus iugulatis nihil omnino, quod ad uitae solatium pertinet, relinquebat. Quam ob rem longe lateque facta est ualida fames, uir autem domini Stephanus non parua inopia grauiter affligebatur, ita ut clerici eius ostiatim elemosynas peterent,

 

 

(a) uestiarum B.

 

(1) Athanasius II episc. Neapol. inde ab a. 872, dux ab a. 877.

 

 

98

 

quibus eum sustentare possent; quas plerumque non inuenientes pariter cum eo periclitabantur.

 

Interea dum baec agerentur, octauus papa lohannes cum iam Saracenorum depredationes ferre liequiuisset, ad illorum castra exterminanda in Capuanam regionem profectus est. Qui tamquam bonus pastor bominem dei Stephanum in custodia retentum audiens doluit ac perinde uix Capuano comiti, nomine Pandenolfo [1] imponere potuit, ut eum ad suam destinaret praesentiam. Qui ueniens coram clementissimo papa longam exilii sui calamitatem longamque peregrinationem luctuosa uoce per ordinem patefecit. Quibus auditis apostolicus pontifex misericordia motus dixit ad eum: ueni nobiscum Romam daboque tibi ecclesiam apostoli Pauli, ubi cum clericis tuis humanae uitae necessaria sufficienter habeas. Et ille: gratias, inquid, deo, qui te direxit, ut ouiculam dominici gregis, cuius pastor es, de luporum faucibus extraas et a periculo famis miseratus eripias. Mihi enim uestris sacris adhaerere uestigiis ualde iocundum atque optabile est.

 

(f. 45')             C. III Quod animaduertens aemulus ille * Petrus solitis machinationibus apud Athanasium episcopum decertauit, ut idem Stephanus potius retinendus esset, quam Romam proficisci laxaretur. Interueniente igitur Athanasio memoratus papa licentiam tribuit, ut idem Stephanus in urbe Neapolitana resideret et formatam episcopio suo dirigeret, ita dumtaxat ut uitae necessaria ex ipso episcopio ad cum per singulos annos destinarentur. Qui tandem Neapolim reuocatus est, sed ex his, quae apostolicus pontifex misericorditer praeceperat, nihil adipisci potuit, quin potius perpessus est, quod ait apocalypsis: [2] Uae unum abiit et ecce ueniunt adhuc duo uae. Nam praefectus ille inuenta occasione tantam illi uiolentiam incussit et ita eum uehementer angustauit, ut uolens nolens episcopatum, de quo expulsus fuerat, se numquam quaesiturum et in eum numquam reuersurum per apices propria manu roboratos sponderet.

 

 

(a) neapolis B.

 

(1) A. 879—882 cfr. Chron. S. Benedicti (Scr. III, 205—206).

(2) Apoc. 9, 12.

 

 

99

 

Et, quasi ista non sufficerent, in tantum exarsit crudelitas, ut eiusmodi sponsionem sacrosanctis appositis euangeliis iureiurando firmaret.

 

His ita peractis ab eodem Atbanasio praesule inuitatus pontificale officium, prout opus erat, deuotus amministrare curabat et omnis populus ab eo benedici et eius se orationibus commendare studebat. Et quia non panigyricum sed exilium eius commemorare coepi, taceo, quod Graeca Latinaque lingua tam in litteris quam etiam in communi locutione pollebat, taceo quod ab ineunte etate castissimus uixerit, quod sacris excubiis atque orationi deditus erat, quod dominicam hostiam iugiter immolabat, quod misericordiae uisceribus affluebat. Defuncto igitur Atbanasio episcopo, cuius saepe fecimus mentionem, pene tota Neapolis tamquam leo rugiens [1] familias et colonos episcopii sui * diripere et, ut ita dicam, morsibus de uorare parata erat. (f. 46) Reuera enim qua ex causa hoc facere uoluerit, omnibus notum est. Quocirca reuerentissimo patri Stephano clerus et magnates uix suadere potuerunt, ut ad tuitionem famulorum huius episcopii se inthronizari acquiesceret. Auctoritate igitur quarti Benedicti papae [2] necnon et cleri sanctae Romanae ecclesiae consensu atque subscriptione per duos episcopos ab apostolica sede destinatos, Romanum scilicet atque Cosmaten, Parthenopensi cathedrae inthronizatus est, non ad humanam gloriam, non ad gulae suauitatem, non ad uestimentorum decorem, sed, ut praefati sumus, ad sacri episcopii defensionem et pauperum consolationem, innuo et ad pacificale remedium inter utrumque populum, Neapolitanum scilicet atque Capuanum. Haec autem omnia usque ad exitum uitae agere non cessauit.

 

            C. IIII Hocine est episcopum de sede ad sedem uel de ciuitate ad ciuitatem transferri? ô utinam adsint, qui proferant iudicium, sed utique non illi, qui sibi ipsi sunt testes et iudices pariterque causidici,

 

 

(1) 1 Petr. 5, 8.

(2) Benedictus IV 900-903.

 

 

100

 

quod uon solum diuinae sed etiaui humanae prohibent leges, et tunc apparebit, qui merito damnandi existant. Ergo quia desunt ad tempus, qui inter Sergium, qui nunc praesidet papa, et ordinationem praefati Benedicti, qui Stephanum episcopum, ut supra expressum est, inthronizauit, indicare possint , eo quod idem Benedictus de ordinatione fuerit papae Formosi — reuera enim inter apostolicos uiros nonnisi uniuersale iudicat concilium (f. 46') — recurramus interim ad sanctos patres et eorum non solum scriptis, sed etiam factis innitamur.

 

Quapropter si Antherii papae decretalem inspicimus epistolam, uerissime in uenerabili patre Stephano completum uidemus, quod illic de iusta episcoporum transmigratione legitur. (f. 48' 49) Ait enim . . . . (a)

 

Huius rei gratia decernite, o sapientes, qui diligitis iustitiam, quod uenerabilis pater Stephanus, ut supra seriatim patefactum est, nihil omnino de his offensionibus in se contraxerit, unde perspicue datur intellegi, quod non rectitudinis zelus, sed magis inuidiae procacitas frustra eum infamare desudet. Igitur ex parte in eo completum uidemus, quod scriptum est: [1] Quia odio me Imbuerunt gratis . . . . . . (b)

 

            C. V Dehinc ueniamus ad reliqua. Religiosi aemulatores illi adeo uenerabilem Stephanum infamare non metuunt, ut dicant, ordinationes illas, quas iam inthronizatus fecit, stare nequaquam posse, quod inuasor fuerit ecclesiae, cuius clericos ordinare praesumpserit. Et ad haec quid prius respondendum est, (f. 49') * nisi quod ait psalmus: [2] Muta efficiantur labia dolosa, quae loquuntur aduersus iustum iniquitatem in superbia et contemptu. Nonne, si, quod deus auertat, etiam si merito propter huiuscemodi translationem reprobandus esset, ordinationes tamen,

 

 

(a) Sequuntur de ordination. c. 1, 2 (Celerum autem si causatores illi obicere temptauerint etc.), 3 (ex Cassiodori hist. tripart. XII c. 8), 4 (—sanctissimum archiepiscopum), 5, 7, 9, 10 (Audistis enim enim quemammodum calcedonensis synodus statuerit)

(b) Ib. c. 10 (At uero — praeferendus est).

 

(1) Ioann. 15, 25.

(2) Psalm. 30, 19.

 

 

101

 

quas ibi fecisse clino scitur, nulla omnino laesionis portio attingere debet. Quod sequentibus capitulis euidentius apparebit . . . . . (a) (f. 50, 51)

 

Uenerabilis itaque Stephanus, ut supra manifestius patet, nihil ex his maculis habuisse dinoscitur, sed, ut praefati sumus, ad aliorum consolationem Neapolitano episcopio incardinatus est et propterea ordinationes, quas ibi fecit, ratae et legitimae sunt ac per hoc in sua stabilitate, uelit nolit lingua dolosa, firmiter permanebunt. Proinde qui tacere nesciunt et loqui peruersa sciunt, prius quae recta sunt, (f. 52) * discant et postmodum loquantur, ne quando dicat illi deus: [1] Os tuum abundauit (b) nequitia et lingua tua concinnabat (c) dolum, sedens aduersus fratrem tuum detrahebas et aduersus filium matris tuae ponebas scandalum. Et paulo post: [2] Arguam te et statuam, illa contra faciem tuam. Nam quia prius discendum est et postmodum faciendum, testatur Esaias, qui ait: [3] Omnis qui non didicerit ueritatem super terram non faciet.

 

            C. VI Praeterea nobis crimen audacter impingunt dicentes: papa Benedictus neminem inthronizare potuit, eo quod fuerit de ordinatione, quam papa Formosus instituit. Quibus capitula, quae paulo superius digesta sunt, sufficienter obuiare posse non dubium est. Quod qui non stertit, aduertit. Nonne si sanctissimis aemulatoribus illis, qui talia non solum dicere, sed etiam, ubi possunt, et facere non formidant, papa Formosus displicere uidetur, quibus hoc imputari debet . . . . (d) (f. 52', 53)

 

Nonne quod plurimi sacerdotum post depositionem reconciliati sint, in primo libello, quem in defensionem sacrae ordinationis papae Formosi edidimus, sufficienter intimatum est. [4]

 

 

(a) Sequuntur de ordin. c. 16 (Quod non habeantur episcopi, quos nec clerus elegit nec populus exquisiuit: si qui tamen clerici ab his pseudoepiscopis ordinantur, rata poiest ordinatio talis existere), 19, 20; Ex epistola Gelasii ad Anastasium imperatorem. Quod si mihi populi — exagilatione turbati (Decret. Pseudois. p. 641); De ordin. c. 21. 23, 22, 24 (ô ueritatis amatores, quia sicut—audistis desunt. magis inuasor) —otrensione non perdat.

(b) abundabit B.

(c) concinnabit B.

(d) Sequuntur de ordin. c. 29, 25, 27 usque ad uerba: reconciliati sint.

 

(1) Psalm. 49, 19. 20.

(2) Psalm. 49, 21.

(3) Hunc locum non inueni.

(4) Lib. I c. 6 p. 06.

 

 

102

 

(f. 53') . . . (a) Haec autem, ô prudens lector, non ideo * praelibare studuimus, ut cuiquam sacerdotum de sede ad sedem uel de ciuitote ad duitatem mutari licitum esse dicamus, sed ut id, quod in uenerabili patre Stephano multimoda necessitate factum fuisse, supra ostendimus, tolerandum esse et non infamandum, ueridicis pateret testimoniis. Notum est enim, quod quaedam ecclesiasticae sanctiones pro temporum qualitate moderandae sint, quae tamen, ubi nulla perurget necessitas, a suo uigore deflecti nequaquam debet.

 

            C. VII Uerumtamen quia de sacro ordine sermo exorsus est, perscrutari libet, si regulariter iam sacerdos habendus est, qui sacerdotium, quod ex pluribus annis longe lateque per uniuersam Ausoniam tam pro uiuis quam etiam pro defunctis amministratum est, negare non timuit et, quod erat infelicius, in eo, quem prius habuerat ordinem se iterum consecrari non ueritus est . . . . . (b) (f. 54)

 

Ergo secundum hanc beati Gregorii et superioris capituli definitionem qui sacerdotium, quod habebat, negare ausus est et denuo in id ipsum consecratus est, ulterius sacerdotale officium iam fungi nullatenus debet. At nero, quia ex canonibus apostolorum testimonium protulimus, necesse est, ut eorum auctoritas in medium proferatur. De quibus ita legitur: Ecclesiasticae regulae — assumpta esse uidentur. (c) Item beatus Hisidorus scribens conciliorum ordinem ammonensque lectorem ita dicit: Propter eorum — — constitutiones. (d) (f. 54') Huc usque sanctus Hisidorus . . . . . (e)

 

Porro qui eiusmodi est, si dixerit: iuraiii, quid iam facere possum, sciat plane, quia remissius est cuiquam periurii crimen incurrere, quam id quod male iurauerat, opere complere. Hinc est, quod Herodi lenius fuerat peierare, quam hominem sanctum occidisse.

 

 

(a) Sequitur capitis 27 pars posterior.

(b) Sequuntur c. 18 (In canonibus apostolorum ita praefixum habetur: (Si quis), 17 (Beatus namque papa Gregorius Iohanni epise. Rauennatis eccl. scripsit dicens).

(c) Ieronimus Damaso (Decr. Pseudoisid. p. 27) prol. sunt, non non prebuere et tamen.

(d) Praefatio S. Isidori c. 4 (ib. p. 17).

(e) Sequuntur de ordin. c. 30. 31.

 

 

103

 

Hinc et Hisidorus dicit: Non est conseruandum — — in stupri flagitio. (a) (f. 55) * Haec sanctus Hisidorus.

 

De reliquo autem sciendum est hanc esse regulam, ut si quando duobus peccatis ita constringimur, ut non utrumque sed alterum eorum uitare possimus, quod ex eis minus est eligere ad faciendum debemus, sicuti Dauid, qui iurauit, ut occideret Nabal et tamen flexus ad preces Abigail remissius putauit periurium delinquere quam homicidium perpetrare. [1]

 

            C. VIII Nonnulli praeterea dicunt: cur nobis subuersionem ordinationis huius tantopere imputandam esse decernitis? . . . . . . (b) (f. 55', 56)

 

Nihilominus autem et illi cauendi sunt, de quibus euangelica lectio protestatur dicens: [2] Multi ueniunt ad uos in uestimentis ouium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces, et ut absque ambiguitate dinoscere possimus, continuo subiecit: [3] A fructibus eorum coynoscelis eos. Illi namque, qui bene docent et male uiuunt, audiant beatum Gregorium dicentem: Doctor, qui mundatum — — condemnatur. Uita quippe domini saluatoris in terra quid aliud quam disciplina morum fuisse monstratur? Et propterea de illo scriptum est: [4] Quae coepit Ihesus facere et docere, quia nimirum unumquemque praedicatorem prius quae recta sunt facere oportet et postmodum praedicare, ne quando dicat illi deus: [5] Quare tu enarras iustitias meas et assumis testamentum meum per os tuum, tu uero odisti disciplinam et proiecisti sermones meos post te.

 

Igitur quia de iusta uel iniusta pastoris obligatione quaestio discutitur,

 

 

(a) Idem locus Isidori (Sentent. I. II. c. 31, opp. ed. Arevali VI, 234) citatur in Inf. et Defens. c. 11 p. 44 ed. Mabillon.

(b) Sequuntur de ordin. c. 32 (— non sedebo), c. 34 (Sed siue — perpetua), c. 35 (Caeterum aulem si — iubemur), c. 34 (Nam quod — cadunt), c. 33 (Super cathedram — protelatur), c. 34 (Quid multa — in malum).

(c) Gregorii homil. 12 l. I (opp. I, 1476).

 

(1) Cfr. Inf. et Def. c. 11.

(2) Matth. 7, 15.

(3) Matth. 7, 20.

(4) Act. 1, 1.

(5) Psalm. 49. 16 17.

 

 

104

 

intuendum est, quid ex ea beatus sentiat Hieronimus . . . . (a) (f. 56)

 

Culpanda obliuio: nos putabamus praesenti opusculo finem dedisse et ecce ad memoriam redit, quod silentio praeterire nefas ducimus, zelatores quippe illi tamquam ualidissimum murum obiciunt Osium dicentem . . . . (b) (f. 57) Manifestum est enim, quod ex his omnibus uenerabilis pater Stephanus nihil omnino commiserit. Attamen interrogandum est, quis fuerit iste Osius, uel in quibus extiterit temporibus aut cum quibus episcopis capitula, quae per eum dicuntur instituta sint. Deinde percontandum est, utrumnam recte dixerit, nec laicam communionem accipiat . . . . (c) (f. 57', 58)

 

            C. VIIII Scimus praeterea, quoniam non desunt, quibus haec scripturarum responsio fortassis superuacua uidetur, eo quod ad hoc praesens tempus non sit, qui aequitatis depromat iudicium; neque enim iustitiae palmam apud eos optinere possumus, qui contra nos ipsi sibi, ut praedictum est, sunt iudices et testes pariterque causidici. Attamen uociferandum est et caelum sedula proclamatione pulsandum, quia reuera nemo tanta torpescit ignauia, ut si aequitatis iudex defuerit, uiolentas quas patimur, oppressiones silentio tegat. Postremo namque si cuiquam fortassis haec legere uel audire odio sunt, ipse uiderit, ego autem iuxta beatum Hieronimum [1] cano mihi et meis, scilicet ut et bono animo simus . . . . (d) (f. 59)

 

 

(a) Sequuntur de ordin. c. 36—39.

(b) Sequitur de ordin. c. 11.

(c) Seq. de ordin. c. 14 (et quia teste — firmauerit). Post haec interrogandum est, quo fine isdem Osius suum sapere concluserit. Huius rei gratia uobis loquor, qui super hoc, quod sine causa obiectum est, nec laicam in line communionem accipiat responsuri estis; c. 15 (iste nimirum — refutata est), Omousion quidem, si in secunda syllaba non habuerit i litteram significat unius substantiae et si habuerit i litteram, ut dicatur omiousion, significat similis substantiae. Est enim Graecus sermo Graecaque differentia: c. 15 (denique recitatur). Sed redeamus ad id, quod frustra oppositum est, c. 12 (nec laicam — accipiat. Ubi hoc — non habeatur), Quin potius ita illic praefixum uidetur propter multam perturbationem et seditiones, quae fiunt, placuit consuetudinem omnimodis amputari, quae praeter regulam in quibusdam partibus uidetur ammissa, c. 12 (ita ut — ordinatus) Sane quod ait praeter regulam quid aliud nisi praeter rectitudinem id est absque rectitudine intellegere debemus, c. 12 (ergo quod — desperandus) c. 13 (— pacem et reliqua).

(d) De ordin. c. 40 (simus — coronam tuam).

 

(1) Commentar, in Ierem. l. III Ismeniam mihi canens et meis. (opp. ed. Vallarsi IV, 923): iuxta.

 

 

105

 

Ideoque in sacro ordine, quo consecrati sumus permanentes praestolamur uniuersalis concilii iustissimum examen, auctore illo, ad quem clamantes dicimus: [1] Exsurge, domine, et iudica causam tuam, cui est honor et gloria per infinita saecula saeculorum. Amen.

 

 

(Rodelgrimi et Guiselgardi epistola.)

 

Rodelgrimus exiguus presbiter ac monachus monasterii sancti Modesti necnon et Guiselgardus ultimus Beneuentanae sedis diaconus haec ad uolantem famam rescribentes Neapolim transmittimus.

 

Uerum est, quod sacri fatentur canones, [2] quod episcopus alterius dioceseos inuasor esse non debeat nec ad aliam transire (a) per ambitionem, quasi maiorem et meliorem, sita relicta quasi exigua et minus utili. Sed talia capitula in causa domni Stephani minime conueniunt: ille enim nec suam cathedram despexit quasi paruarn nec alienam concupiuit quasi potiorem honorificentioremque. Palam est quidem, quia plurimo tempore a sua sede fuit expulsus ui et nequitia plebis, quam ille relinquere noluit et ad quam redire saepissime uoluit. Ad hoc etiam auctoritatem apostolicam incitauit, sed illa plebs austeris etiam ipsam apostolicam auctoritatem contempsit et excommunicationem. Ideo ille praesul tamquam peregrinus et exui Parthenope deguit per tempus prolixum. Defuncto autem Athanasio praesule nec ipsa ecclesia tunc habebat pastorem nec ille Stephanus * episcopus habebat plebem, (f. 59') quam regere deberet sicut praesul: erat enim utrumque uacuuin. Accessit itaque uoluntas et precatio populi et cleri Parthenopensis ad ipsum obnixe obsecrans, ut eis pastor et rector existeret: quod ille ut uir bonus refûgit, sed instantibus precibus illorum absque auctoritate apostolica tamen hoc assentire noluit. Praetera qualiter per potestatem et largitatem apostolicam ibi intronizatus est, et ipsa Roma nouit et recolit et pene cunctae Ausoniae clarissimum est.

 

 

(a) transsire B.

 

(1) Psalm. 73, 22.

(2) Concil. Carthagin. IV c. 27. a. 398 (Mansi III, 953).

 

 

106

 

Ergo ille uenerabilis praesul nec cupidus alienae cathedrae nec inuasor iudicandus uel damnandus est uel suus ordo commouendus, ut quidam imperiti estimant scire nolentes aut non ualentes seriem et dispositionem ecclesiarum, quam sancti et uetusti patres obseruauerunt et exercuerunt. Etenim illi temerarii saltem registrum beati Gregorii legant ibique inuenient, quomodo uacantes episcopos uacantibus cathedris saepius incardinauerit, legant et taceant, ut grex dominicus non concutiatur. Clerici enim laicos, non laici clericos examinare debent, sicut Constantinus imperator refugit iudex esse episcoporum dicens: Uos dii estis, uos de nobis, non nos de nobis iudicare debemus. [1] Igitur quia ille praesul rite effectus est pastor, iure eius consecratio in cuncto ecclesiastico ordine inconcussa permanere debet et decet. Sic etiam sanctus Leo papa statuit, [2] ut rata persistat ordinatio in clero etiam a pseudoepiscopis impertita, quanto magis a rite constituto praesule inconcussa permaneat. Consecratio denique in uno gradu bis fieri nullatenus debet, quia sanctus baptismus repeti non debet, ita nec illa. Unde beatus Gregorius Iolianni episcopo Rauennae scripsit dicens: [3] Illud, quod dicitis, ut is, qui ordinatus est, iterum ordinetur, ualde ridiculum est et ab ingenii uestri consideratione extraneum, nisi forte quod exemplum ad medium deducitur, de quo et ille indicatus est, qui tale aliquid fecisse peribetur. Absit enim a fraternitate uestra sic sapere. Sicut autem baptizatus semel iterum baptizari non debet, ita consecratus semel in eodem ordine iterum non ualet consecrari. Proinde qui loqui nesciunt et tacere non possunt, discant, non doceant, subiaceant seruis dei, non concutiant nec conturbent ecclesiam dei, qui in suo iusto iudicio retribuet unicuique iuxta opera sua.

 

 

(1) Cfr. Rufini hist. ecclesiast. l. 1 c. 2.

(2) J. 320, Mansi VI, 400. cfr. De ordin. c. 9.

(3) Gregorii opp. II, 608 (Paris 1705), J. 833 cfr. De ordin. c. 17.

 

[Previous] [Next]

[Back to Index]