Auxilius und Vulgarius. Quellen und Forschungen zur Geschichte des Papstthums im Anfänge des zehnten Jahrhunderts

Ernst Dümmler

 

EX AUXILII LIBRO DE ORDINATIONIBUS A FORMOSO PAPA FACTIS (c. 36, 39-43)

 

Cap. XXXVI

Cap. XXXVIIII

Cap. XL

Cap. XLI

Cap. XLII

Cap. XLIII

 

            C. XXXVI De cauenda deceptione dicentium: apostolicus pontifex quae uult ab omni iuramenti conexione uel cuiuslibet facinoris obligatione facilius absoluit.

 

Nonnulli ad tantam prorumpunt uesaniam, ut dicant: apostolicus pater ab omnibus peccatorum uinculis uel iuramenti obligatione, quos uoluerit, efficaciter absoluet, eo quod apostoli Petri ligandi atque soluendi uicem diuinitus optineat. Non ita sapit doctor suauissimus et papa beatissimus, Gregorium dico, uere Gregorium, quoniam quidem in sacris dictandis uoluminibus magnificentissime uigilauit. Inde est, quod omnes auditores sui, calcatis ignorantiae tenebris, ueritatis luce copiosissime fruuntur. Hic enim ligandi ac soluendi potestatem pontificibus traditam luculentissimis assertionibus explanauit, (f. 74') * ex quibus ad ueram pastoris absolutionem demonstrandam, quae congrua sunt, summatim praelibamus. Ait enim: Durum quippe est — soluere studeant uel ligare. (a) (f. 75)

 

Audistis, ô commilitones, per os tanti doctoris, quemammodum fieri possit uera pastoris absolutio: uidendum, inquit, quae culpa boc est, si grandis aut parua uel minima, aut quae sit poenitentia secuta post culpam uidelicet, quia iuxta modum peccati poenitentia est agenda. Et quia nostrum est cadere et dei solius est, ut surgere possimus, continuo subiecit dicens: ut quos omnipotens deus per compunctionis gratiam uisitat,

 

 

(a) Gregorii homil. 26 l. II (opp. I, 1555—1556) saepe in soluendis— moribus exercet, sicut scriptum est — mortuum desunt.

 

 

108

 

illos pastoris sententia absoluat, scilicet, ut per confessionem dignae satisfactionis mereantur absolui. Unde dicit amicus sponsi : [1] facite fructus dignos poenitentiae.

 

            C. XXXVIIII Interrogatio super bis, qui primo per uim, postea uoluntarie in eodem ordine consecrati sunt.

 

Vellem scire, quid de illis congrua deliberatione censendum sit, qui primo, ut aiunt, per uim, postea in eodem ordine uoluntarie consecrati sunt. (a) Esto — — — pro nihilo ducenda est. Porro Donatistarum heresis, (f. 76') quos aliquatenus ad se * catholicos trahere poterat, rebaptizabat, clericos autem rebaptizatos in eisdem gradibus, quos habuerant, consecrabat, catholici e contra ab illorum sacrilegio ad sanctam matrem ecclesiam uenientes non rebaptizabantur. Clericos quoque cum suis honoribus absque depositione suscipiebant. Igitur, quia sancta mater ecclesia clericos hereticorum manibus consecratos cum suis honoribus absque depositione suscipit, quo pacto quidam sacrum ordinem a catholico praesule licet per uim datum iterare audeant, liquidius exponi desidero.

 

Quid plura? confido equidem in caelesti magisterio, quod huiusmodi indagationis ansas perspicua ueritas dissoluat. Quam ob causam, sagacissime altercator, diligenter attende, quae sequuntur: si quispiam fortassis per uim baptizatus fuerit nolens credere in Christum, postmodum uero se in eum credere uoluntarie profitetur, ergone denuo baptizandus erit? (f. 77) Minime (b) — — Beatus namque papa Leo de * baptizatorum ignorantia ita censuit: [2] Si nulla, inquiens, extant (c) — — uideatur iteratum.

 

At uero, qui contentionis funiculum protelare non erubescit, obsistit atque dicit: paruuli, qui reluctantes per uim baptizati sunt, cum ad legitimam uenerint aetatem, iure nar-

 

 

(a) Uellem scire — ducenda iam inuenies apud Mabillonium vetera anal. p. 39, Inf. et Def. c. 32 ibid. p. 52.

(b) Minime — colere incipiunt Vet. Anal. p. 49, 52.

(c) nulla existant indicia — iteratum ibid. bis.

 

(1) Luc. 3, 8.

(2) Leonis epist. ad Rustic. Narbon. c. 16, J. 320, Mansi VI, 406.

 

 

109

 

rantibus credunt, quod sacro baptismate sint renati et Christianae legis sacramenta sine baptismi dumtaxat iteratione iure custodiunt, eo qnod nullam omnino boni maliue distantiam habuerint, quando nolentes ac reluctantes in baptismatis fontem mersi sunt. Me autem iam perfectae aetatis uirum et rationis capacem ad sacrum ordinem uiolenter applicuerunt. Tunc coram omnibus, qui aderant, uociferans dixi: mementote, quia scriptum est: [1] uoluntarie sacrificabo tibi, ego quidem sacrum ordinem uoluntarie nullatenus suscipio. Attendat ergo caelum et consideret terra, si debet iteratum appellari, quod uiolenter et non propria uoluntate magis impositum est, quam susceptum.

 

Audiuimus praepositam obiectionem, sed donabit deus ratam responsionem. Quisquis es, ut cum pace tua dicas, nonnumquam freneticus ipse sibi baiulat * restem, de qua ligetur. (f. 77') Nonne si paruuli, qui reclutantes per uim baptizati sunt, cum rationis capaces esse coeperint, quia ipsi recordari nequeunt, narrantibus credunt, quod licet inuiti baptizati sint, tamen Christianae fidei sacramenta sine scrupulo amplectuntur et sine baptismatis iteratione uiuaciter custodiunt? Tu uero, qui iam perfectus aetate simulque rationis capax sacrum ordinem quamlibet inuitus suscepisti, qua fronte ad instar secundi baptismatis in eodem ordine uoluntarie consecratus es, an ignoras, quod baptismum iterare non catholicorum sed hereticorum sit? Ita enim et qui sacrum ordinem uoluntarie in id ipsum aut praebet aut suscipit, inter hereticos, qui baptismum iterare'ausi sunt, deputandus est.

 

Porro, quod dicturus sum, plurimi nouerunt et recolunt: [2] Basilius siquidem imperator, pater imperatorum Leonis et Alexandri multos Iudaeorum per uim baptizari fecit, ex quibus ammodum pauci paruo post tempore spontanei praebuerunt assensum credendi in Christum et euangelica mandata pariterque apostolica documenta,

 

 

(1) Psalm. 53, 8.

(2) Cfr. Theophan. contin. 1. V c. 95 p. 341 ed. Bekker. Leo ob. It Mai 912, Alexander 6 Iunii 913.

 

 

110

 

ut moris est, custodire libenter professi sunt, attamen nemo eorum iterum baptizatus est. Uerumtamen et de sancto Geneseo beatissimo martyre tale quid gestum fuisse legitur. [1] Sed, ut dicere coeperam, qui spontaneus in eodem gradu, quem prius uiolenter acceperat, consecratur, sacro ordine ita carere debet, ut ad eum numquam accedat et ad * superiorem gradum numquam ascendere praesumat. (f. 78) Alioquin ipse uiderit, scriptum quippe est: [2] Si peccaverit vir in virum, potest ei placari dominus; si autem in dominum peccaverit, quis orabit pro co? Hinc est enim, quod filios Aaron Nadab et Abiu alienum ignem et incensum offerentes egressus ignis a domino deuorauit. Quam ob rem, si Nadab et Abiu pro huiuscemodi temeritate diuinus ignis consumpsit, quid de illis animaduertendum est, qui primo per uim, postmodum per contumaciam uoluntarie in id ipsum consecrati sunt ac per hoc dominicam eucharistiam in conspectu diuinae maiestatis immolare non formidant? Reuera enim nisi poenitendo a tanto sacrilegio discesserint, non dubium est, quod illo incendio cruciandi sint, ubi uermis eorum non morietur et ignis eorum non extinguetur. [3] Semper enim prae oculis habendum est, quod apostolus terribiliter clamat et dicit: [4] Horrendum est incidere in manus dei uiuentis.

 

Interea nonnulli adiciunt asserentes: si sacri ordinis atque baptismatis unum idemque sacramentum esse conuineitur, quomodo is, qui per ignorantiam uel imperitiam semel et bis sacro baptismate renatus est, a Christi participio non excluditur, quemammodum ille, qui denuo in id ipsum consecratus est, a sacro ordine penitus remouetur. Huius itaque argumenti obicem luculenta ratio procul eliminat: nonne qui denuo salutari lauacro baptizatus est, idcirco a christianitate non sequestratur, quia sine baptismi gratia nemo intrabit in regnum caelorum,

 

 

(1) V. Acta sanct. Bollandi Aug. t. V, 122.

(2) 1 Reg. 2, 25.

(3) Marc. 9, 43. 45. 47.

(4) Hebr. 10, 31.

 

 

111

 

ordinem uero sacrum non habentes, (f. 78') * si bonis operibus polleant, facilius intrabunt in regnum caelorum.

 

            C. XL Quod deus oleum sacrae unctionis reprobato Sauli non tollens exemplum non auferendae consecrationis conferat, ex libro II uenerabilis Optati episcopi catholici aduersus Parmenianum episcopum Donatistam.

 

Saul antequam peccaret — — uindicuuit occisum. (a) (f. 79)

 

            C. XLI Quod altare per contumaciam subuertere et aliud pro eo erigere uel quippiam transgressionis in dei aras committere hereticae praeuaricationis sit, ex libro sexto eiusdem Optati contra iam dictum Parmenianum Donatistam.

 

Ut mihi uidetur — — conuincite, si potestis. [1] (f. 80)

 

            C. XLII Quod sacramenta dei etiam per iniquos dispensata * salutaria sint et legitima, ex libro dialogico sancti Augustini contra Petilianum episcopum Donatistam. (f. 82)

 

Petilianus dixit : sed ut haec — — assumere putatis. (c) (f. 83)

 

            C. XLIII Aduersus eum, qui et in bonis et in malis actibus potestati optemperandum esse dogmatizat.

 

Notandum praeterea, quod quidam sinistrae opinionis oblitus et, quod est infelicius, diuini timoris immemor sacrae scripturae testimoniis nequiter abutens ait: omni humanae potestati in omnibus, quae iubet ac praecipit, resistendum non est, sed magis oboediendum iuxta quod in euangelio legitur: [1] super cathedram Moysi — — et facite. Sane cum dicit omnia, nihil omnino restat, quod ad eius iussionem non sit obseruandum atque faciendum. Tu uero, Paule, quid dicis? Audi quid: [2] qui resistit potestati, dei ordinationi resistit. Quam ob rem dicit tibi dominus, quia super cathedram Moysi iusti * et fidelis mei sederunt scribae superbi fide et pharisaei sacrilegi, (f. 83')

 

 

(a) Optati Afri ile schismate Donatistarum I. II c. 23—25 (ed. Oberthür p. 41—43).

(b) Ibid. l. VI r. 1—3 (p. 97—100).

(c) Augusiini contra litteras Petiliani I. II c. 29, 30 (opp. XII, 305-307).

 

(1) Matth. 23, 2. 3.

(2) Rom. 13, 2.

 

 

112

 

omnia, quae dixerint uobis, seruate et facite et qui resistit potestati, deo resistit. Tû, quis es, qui contradicis? Uerumtamen et alios quam plures adhibuit anfractus, scilicet, ut per quasdam umbrosas argumentationes astrueret, quatenus unaquaeque potestas siue fas siue nefas cuilibet subditorum iubeat, sine cunctatione perficiat, alioquin tamquam diuinae iussionis praeuaricator teneatur obnoxius. Haec ideo argumentari non ueritus est, ut papae Formosi ordinationem facientibus irritam nemo contradicere auderet.

 

Fateor equidem, quoniam istiusmodi controuersia, donec ille superstes fuit, ad meam notitiam non pertinxit, attamen qualiter omnia, quae dixerint sedentes super cathedram Moysi seruanda sint et facienda et quod ad facinus committendum nulli umquam potestati optemperandum sit et de iusta uel iniusta pastoris obligatione uel solutione in superioribus capitulis luce clarius habetur expressum. Sed mirari non sufficio, quo pacto disertissimus iste contra Formosi ordinationem uenire potuerit, praesertim cum geminos iamdudum libellos in eiusdem ordinationis tutelam patratos haberet, quorum alterum in Apulia et alterum longo post tempore apud Parthenopen composuerat. [1] O sacrilegium ingemescendum atque dolendum! Nonne in praeuaricatoribus cui comparandus est huiusmodi scolasticus, nisi Tertulliano, qui prius tamquam sanctae matris catholicae filius Cataphrigarum heresim mirificis * destruxit dogmatibus, (f. 84) postmodum uero quorundam exasperatus ini uriis ad eam confugit eamque sacrilega temeritate defendere nisus est. Igitur quia et illi iam superno examine iudicati sunt et nos iudicandi sumus, obliuioni mancipandum non est, sed in praecordiis retinendum, quod apostolus dicit: [2] Tu, qui stas, nide ne cadas.

 

His ita digestis superest, ut qualiter sancti uiri nefariis cuiusquam iussionibus non sint obsecuti sed potius reluctati ad memoriam reuocemus.

 

 

(1) Cfr. Inf. et Def. c. 32 (p. 51).

(2) 1 Cor. 10, 12.

 

 

113

 

Sanctus namque Hilarius Constantium imperatorem inter cetera libri sui quamplurima ita redarguit: Temerarium me, inquiens, forte — — deprauas. (a) (f. 84') Et infra: apostolus communicare — — rebellem. (b) (f. 85)

 

Item unde supra sancti Augustini in sermone natalis sancti Laurentii martyris. Uis autem non [1] — — occasionem praebente. (c) (f. 85')

 

Item unde supra sancti Ysidori in libro secundo de sinonimis. Sic optempera homini par poena constringit. (d) Haec sanctus Ysidorus. Caeterum uero qualiter sanctus Ambrosius Theodosio augusto restiterit, pene nullus ignorat, uidelicet quando illi ecclesiae ianuas clausit eumque ingredi non permisit; qui mox ad praedicationem uel potius increpationem tanti pontificis poenitentiae colla summisit, expletaque poenitentia statuti temporis ecclesiam pacifice ingressus est. [2] Quid etiam de sacerdotibus et reliquo clero terque quaterque beatis commemorem, [3] qui, cum papa Liberius Arrianae impietati suscribens assensum praeberet, Constantio haeretico imperatori fortiter restiterunt in tantum, ut etiam per ecclesias Romuleae urbis passim iugulati martyrii coronam perciperent? Quis enim uel imperitus nesciat, Liberium, quando ista commisit, (f. 86) * in cathedra Moysi sedisse et Constantium in potestate, (e) quam desuper acceperat, scelera illa gessisse, sed catholici uiri propterea pestiferis eorum praeceptis non optemperabant, quia nouerant de sedentibus in cathedra Moysi et de aliis potestatem habentibus scriptum esse ab apostolo: Minister dei — — in malum. (f) Nec illud est absimile, quod idem apostolus alibi comminatur dicens: Non solum, quipraua faciunt — — perpetua. (g) Tale est et illud euangelicum: [4]

 

 

(a) Hilarii contra Constantium imper. c. 6, 7 (opp. ed. Bened. Paris 1693 p. 1241—42).

(b) Ib. c. 27 (p. 1257—58).

(c) Sermo 302 (Augustini opp. VIII, 1230) ut potestate, de illo. faciendo bonum. ex illa martyr sanctus Laurentius. quid enim. Bonum ergo, te deceperat. si enim iusta est potestas habebis laudem ex illa.

(d) Isidori synonym. l. II n. 74, 75 (opp. ed. Arevalo VI, 516) malum — consentias deest. incurrant, implere, teneri obnoxios, oboedit, in malum.

(e) impotestate B.

(f) Cfr. supra p. 74, 91.

(g) Rom. 1, 32.

 

(1) Rom. 13, 3.

(2) Cfr. Cassiodori hist. tripart. 1. IX c. 30.

(3) Cf. Vitam S. Liberii.

(4) Matth. 15, 14.

 

 

114

 

Si caecus caeco ducatum praestet, nonne ambo in foueam cadunt? Eximius quoque prophetarum huic astipulatur intellegentiae, ubi canit: Quoniam non uolens — — iniquitatem perdes eos, qui loquuntur mendacium; (a) et illud: [1] Non sedi in concilio uanitatis et cum iniqua gerentibus non introibo, odiui congregationes malignorum et cum impiis non sedebo; et illud: [2] facientes praeuaricationes odiui et non adhaesit mihi cor prauum.

 

Ecce quibus sanctorum patrum exemplis quibusque scripturarum testimoniis illius egregii doctoris documenta ad nihilum redacta sunt, quibus impudenter affirmare conatus est, ut omni humanae potestati in omnibus, quae iubent, indiscrete optemperandum sit, ita dumtaxat, ut sicut in bonis mandatis, ita et in malis potestati resistendum non sit, sed incunctanter oboediendum. Porro istiusmodi nefas non ueritatis ignarrus, (f. 86') sed * proemiis corruptus fingere decreuit idcoque considerare uolo, sed in ipsa consideratione deficio, qualiter deum eiusque apostolum Paulum in tam callidis falsisque obiectionibus prouocare ausus fuerit, praesertim cum scriptum sit: [3] Non assumes nomen dei tui in uanum, quia non erit impunitus, [4] qui super rem uanam nomen eius assumpserit. Quapropter quod humano iudicio comprehendi non potest, illi est reseruandum, qui scrutator est renum et cordium, [5] cuius oculis nuda et aperta sunt omnia. [6] Dicite, quaeso, censoris huius auditores: si nefaria et deo inimica ad iussionem uniuscuiusque potestatis sine praeiudicio facienda sunt, quomodo Iudaei, qui ad imperium sedentium super cathedram Moysi dominum crucifixerunt, a tanto reatu non extiterunt immunes, quin potius et qui iusserunt et qui obsecuti sunt, irreuocabiliter aeterno supplicio damnati cruciantur, exceptis his qui ad praedicationem apostolorum poenitentiam egerunt. [7] Inde est, quod usque hodie illius pretiosi sanguinis ultio super eos distillat,

 

 

(a) Psalm. 5, 5. 7

 

(1) Psalm. 25, 4. 5

(2) Psalm. 100, 3. 4

(3) Exod. 20, 7.

(4) Deutor. 5, 11.

(5) Psalm. 7, 10.

(6) Hebr. 4, 13.

(7) Cfr. supra p. 73, 91.

 

 

115

 

iuxta quod patres eorum imprecati sunt dicentes: [1] Sanguis (a) huius super nos et super filios nostros. Et haec silentio praeterire nefas existimo, quoniam quidem sagacissimus iste adeo me dehonestare contendit, ut eximium auditorem suum periurium et homicidium commisisse proclamauerim: quod omnino falsissimum est et a ueritate prorsus alienum. Procul, inquam, procul, ut mea paruitas cuilibet periurii et * homicidii notam inflixerit, (f. 87) praesertim cum scriptum sit: [2] Non eris criminator nec susurro in populis. Igitur quia homicidii crimen fallaciter obicere non est confusus, tandem sequaces eius ueraciter nouerint, quod animarum homicidium longe incomparabiliter deterius sit, quam corporum, [3] non quod anima omnino mori possit, sed quod a falsidicis seductoribus decepta uelut mortua aestimetur. Hinc est, quod dominus in euangelio de satana protestatur dicens: [4] Ille homicida erat ab initio et in libro geneseos primis hominibus terribiliter dictum est: [5] In quacumque die comederitis ex eo, morte moriemini. Quod reuera de morte animae indubitanter accipiendum est, quando quidem post transgressionem illam plures annos uixerunt necnon et filios genuerunt. Ab hac etenim morte illi solummodo liberantur, quos gratia caelestis gratis liberat. Caeterum autem eo die protoplasti secundum carnem mortales effecti sunt, quo uetitum gustauerunt pomum. Pro dolor, ex illa culpa descendit, ut in praesenti uita generaliter omnes moriamur et simus, tamquam non fuissemus. Unde psalmographus uates gemibundus proclamat: [6] Haec est lex Adam, domine deus, hoc est, ut mortem corporis nullus euadat. Uocamen itaque huius praeceptoris propterea non exprimo, [7] quia et ille pepercit exprimere meum, sed tamquam ex obliquo spicula dolosi dogmatis in me contorsit et uelut

 

 

(a) samguis B.

 

(1) Matth. 27, 25.

(2) Levit. 19, 16.

(3) Cfr. supra p. 59.

(4) Ioann. 8, 44.

(5) Genes. 3. 5.

(6) 2 Reg. 7, 19.

(7) Cfr. supra p. 89.

 

 

116

 

histrio ad ludibria coaceruanda conductus * adeo me carpere studuit, ut inter alia execranda sicophantam appellaret. (f. 87') Sicophanta quidem graece dicitur, quem nos impostorem siue calumniatorem possumus appellare. Moris namque est humanae fragilitatis, conuiciis conuicia reddere. Reuera enim poteram et ego conuiciis eius talionem reddere et utique non fictum, sicut hi compertum habent, qui me et ilium non parua ex parte nouerunt, sed prohibet me Maronis sententia, quae dicit: [1]

 

Nullum certamen iam cuni aethere cassis.

 

Quid plura? uerum quia et ego peccator sum et in multis offendimus omnes clementis simum saluatorem suppliciter exoremus, ut et illi ueniain delictorum donare dignetur et nobis solita pietate succurrat, quatenus inter mundanas uarietates atque procellas caelitus protegamur et ad portum aeternae quietis pacifico cursu pertingere mereamur. [2]

 

 

(1) Verg. Aen. XI, 105 Nullum cum uictis certamen et aethere cassis.

 

(2) Addere liceat fragmentum f. 1 : (mundi termino pro pinquante magis ac magis habundat iniquitas, idcirco probabilibus dcclar;indum est documentis, qualiter in illis, quae luce clarius deo inimica esse monstratur, ueluti homicidium sacrilegium nulli umquam potestati obtemperare debeamus et ad scelera committenda nullius obligatio timenda uel obseruanda sit. Scimus igitur, quoniam contra nos seuire incipiunt et acerrimas iaculari minas. Et quia nihil nos a caritate dei separare poterit, rectius putamus seuientium displicere comminationibus et uestris saluberrimis oboedire iussionibus. At uero si praesens opusculum ideo quisquam superfluum putauerit, eo quod ad tempus non sit, qui nobis iudicium proferat aequitatis, nouerit plane, quia iuxta beatum Hieronimum cano mihi et meis nidelicet, ut — non dubitemus expectantes generalis concilii iustissimum examen auctore illo, ad quem clamantes — — causam tuam (cfr. De ordinat. c. 40).

 

[Previous] [Next]

[Back to Index]